Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
Omnes, qui erunt amici Veneciarum, Ragusini illos pro amicis habebunt, et omnes qui erunt inimici Veneciarum, Ragusini illos pro inimicis habebunt. Et non recipient Cacicbios et Dalmesanios vei alios grossarios et predatores sive rubatores in Civitate Ragusii vei eius Districtn, neque eis dabunt aliqua victualia. Et si Venecia miserit contra Cacicbios et Dalmesanios galleas ad offendendum eos, Ragusini similiter tune miftent ad offendendum eos lignum quinquaginta bomiuum deeentcr armatos. Et omnibus aliis grossariis et predatoribus sive raubatoribus maris facient werram et eos offendent bona fide sine fraude a Duracbio et infra usque Venecias. Dabunt quoque Ragusini omni anno in festő Omnium Sanctorum domino Duci pro regalia yperperos duodecim, et Communi Veneciarum yperperos aureos veteros recti ponderis centum, et Comiti suo in eodem termino yperperos CCCC de suo Communi, et omnes alios introitus et bonorificentias Comitatus consuetas, excepto introitu salis. Obsides autem dabunt Ragusini duodecim de duodecim parentatibus nobiliorum illius terre, moraturos semper sex obsides iu Venecia ad expendium Ragusinorum in medio anno, et alios sex in medio anno in cambio. Et si eorum aliquis moreretur vei fugerit, dabunt alium in loco eius. Jurabunt autem Comes Ragusii et antepositi iu aliquo officio Civitatis, et unusquisque insuper pro suo capite, se sic omnia servaturos, nisi remanserit per dominum Duccm et maiorem partém sui Consilii. Et fideles erunt domino Jacobo Teupulo inclito Veneciarum Duci usque dum vixerit in Ducatu. Et bee sacramenta renovabunt Ragusini quisque pro suo capite in omnibus suprasci iptis singulis annis decem. Pretera Ragusini de mercibus Romanie quas Venecias apportaverint, dabunt in Veueciis Communi Veneciarum quinque pro centenario ; et de mercibus ultramarinis ct terre Egypti, Tonissi et Barbarie solvent quintum ; et de mercibus Regni Sicilie solvent quadragesimum Communi Veneciarum, et de mercibus vero Sclavonie in Veneciis nichil solvere debent. Et tantummodo cum quataor navigiolis a septuaginta miliariis infra debeant Ragusini Venecias venire per annum. Et si aliter Ragusini Venecias venerint, solvent quintum de omnibus mercibus Romanie, qua? Venecias apportabunt. Et tam per werram quam per pacem licitum est