Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

quod idem Archiepiscopus iurabit fidelitatem domino Duci et successoribus suis nisi pro eis remanscrit, et sic facicnt omnes Arcbiepiscopi, qui imperpetuum erunt in Ragusina Sede, Ducibus, qui per tempore erunt. Clerus autem ter in anno ; in Nativitate Domini et in Pascba Resurrectionis et in festő Sancti Blasii ; laudes cantabunt in maiori ecclesia sollempniter domino Duci, domino Patriarche, Arcbiepiscopo suo et Comiti omni anno ; propter quod benedictionem recipiet yperperos tres, unum a nobis, alterum ab Archiepiscopo, tercium a Comite. Habebunt quoque Ragusini semper Comitem et Comites de Veneciis, quem vei quales dominus Dux cum maiori parte sui Consillii eis dare voluerit, qui iurabit fidelitatem domino Duci et successoribus suis ; et sic facicnt omnes Comites,qui erunt per tempóra, Ducibus,qui erunt per tempóra imperpetuum. Jurabunt autem et omnes homines Comitatus a tredecim annis et supra fidelitatem domino Duci et successoribus suis, et ipsa íidelitatis sacramenta renovabunt singulis annis decem. Jurabunt quoque fidelitatem Comiti omnes, et Comitibus omnibus futuris imperpetuum, salva fide­litate domini Ducis ad honorem Veneciarum etsalutem Ragu sii, cum bono et honore ac salvatione Veneciarum. Et si forte contigerit, dominum Ducem vei succesores suos Ragusium applicare, recipient eum honorifiee ac illum procurabunt et nuncios suos similiter. Et si dominus Dux voluerit hospitari in domo Archiepiscopali, liabebit eam ad sui honorificentiam et voluntatem ; sin autem, dabitur ei domus bonorabilis usque dum steterit ibi, et nuntiis suis decentem domum pro hospicio assignabunt. Et quotiens fecerit Vcnecia exercitum usque Durachium et a Durachio et infra et usque Brundusium et a Brundusio et infra, sicut Venecia faciet, sic facient Ragusini secundum numerum virorum suorum. Si vero exercitum fecerit a triginta lignis armatis et supra, que debeant transire Durachium et Brundusium, facient inde Ragusini tricesimam partém, et stabunt in scrvicio Veneciarum usque dum steterit exercitus Veneciarum. Tollent Ragusini de omnibus navibus extraneorum, que illuc applicuerint ad portum faciendum, illám rationem, quam Vcnecia tollit extraneorum navibus, dividentque illám in tres partcs, de quibus unam dabunt rcbiepiscopo, aliam Comiti et tercia sit Commnnis Ragusii.

Next

/
Thumbnails
Contents