Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

60. A Morosirv család Ossero (Ausero, Anseria) sziget és grófság birtokában. 1208. Privilégium Roberti et Petri pro Comitatu Auseri de Ausero. Privilégium Roberti et Petri, sive Joannis atque An­dree filiorum quondam Comitis Rugerii Mauroeeno. In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, anno Domini mil­lesimo dueentesimo octavo, mense Mártii, indictione undecima Rivoalto. Post eoneessionis cartam, quam isto anno et mense,, indictione eadem, factam babetis Roberto et mibi Petro, sive Joanni, atque Andree, filiis omnibus quondam Rugerii Mauro­eeno bone memorie Comitis Absarensis, de Comitatu Absari cum insula Leporaria et Auriola ac Seracana, et certis eius­dem insnle Comitatus tenendum, quod ad Commune Venetie et ad ipsum Comitatum pertinent, cum omnibus redditibus et honorificentiis ad dictum Comitatum pertinentibus, salva rega­lia vestra per omnia et liis, que ad Ducatum vestrum spectant et rationibus Ecclesiarum, in vita unius de nobis: Roberto vi­delicet, et Petro qui plus viverit; propter quem Comitatum supra scriptum, et insulas memoratas regere, conservare, manutenere, et deflensare debemus ad vestrum, vestrique Com­munis bonorem et ipsius Comitatus utilitatem, secundum con­suetudinem bonam, ab omnibus videlicet hominibus et omni gente, sine vestro vestrorumque succcssorum et Communis vestri auxilio, exceptis coronatis personis et eorum exercitu manifesto, sine fraude et ingenio malo. Debemus quoque nun­tios vestros omnes honorifice recipere, tractare, et deducere, galeasque vestras similiter, et omnes inimicos Venetie, ut proprios inimicos habere. Nec debemus compagniam vei soci­etatem aliquam cum ullo habere cursalium, vei aliorum, qui sunt manifesti predones aut raubatores , qui homines Venetie offendat, vei alios ad Vcnetiam venientes aut redeuntes ab ea; ncc eos debemus recipere, nec fiduciam vei severitatem aliquam eis prestare, nec auxilium neque

Next

/
Thumbnails
Contents