Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
consilium eis impendere, ncc in aliquo neccssaria minisírare, nec aliquid honim per ullum ingenium íieri facere. Omnia autem statuta servare debemus, que pro parte vestra mandaveritis nobis servanda per maiorem partém Consilii vos vei successores vestri; cum statuta tamen eadem per maiorem partém Consilii certis Comitatibus vestris facienda, pro sua vos parte dederitis, vei successores vestri. Debemus namque pro Comitatu supra scripto et insulis vobis et supra scripto Communi vestro solvere annuatim libras denariorum Venetie quadragintas in terra salvas, omni conditione et occasione remota ; ducentas in Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et alias ducentas in octavis Nativitatis Dominice. Que omnia suprascripta ego suprascriptus Petrus sum districtus per sacramentum servare usque ad menses quatuor, postquam suprascriptus Iiobertus fráter meus in Sclavonia venerit vei in Venetia infra tres menses de custodia, qua tenetur; infra quod spatium per quatuor mensium in Sclavonia, vei tantum in Venetia sui adventus. Si in eum modum ipse, quo ego sum vobis vestroquo Communi per iuramentum et promissionis capitulare obiigatus, se obligaverit, et iuramento astrinxerit, ipse mecum, et cum aliis supia scriptis suis et meis fratribus Comes CoSe debet, et equaliter mecum supra scripta omnia tenebitur observare usque ad menses tres, ex quo supra scriptus Joannes fráter noster prius venerit ad etatem. Quod si infra dictum terminum trium mensium eo modo, quo sum ego vobis vestroque Communi per iuramentum et promissionis cartam obiigatus , se obligaverit et iuramento astrinxerit, ipse modo simili nobiscum in omnibus communiter et equaliter comes esse debet, et nobiscum omnia, que scripta sunt superius, pariter observare usque ael menses tres, postquam supra scriptus Andreas fráter noster primo venerit ad etatem. Infra quod spatium trium mensium, si ipse, sicut ego vobis vestroque communi per sacramentum et promissionis cartam sum obiigatus, se obligaverit et astrinxerit sacramento, in omnibus communiter et equaliter toti quatuor Comitcs esse debemus, et cuncta, que supra scripta sunt, equaliter observare. Sciendum tamen est, quia supra seripti Joannes et Andreas Comites non esse debent, ni in vita unius de nobis, Roberto videlicet et me Pctro, qui plus vixerit, sicut etiam