Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

Symone Waradiensi, Petro Geuriensi. Mogh Comite Palatino et Bychoriensi, Chepano Bano existente, Chepano Comite Ba­chyensi, Gyula Budrugiensi, Mareello Supruniensi, Benedicto Woyowoda, Smaragdo Curiali Comite nostro et Zonuchiensi, Mercurio Posoniensi, Tibureio Curiali Comite Regni et Al­bensis Martyno Woswariensi, Ogyuz Zaladiensi, Nicolao Nitriensi, Poth Musuniensi, Nicolao Chenadiensi. (Y. István, akkor ifjabb királynak 1257-ki megerősítő privilégiumá­ból, mint alább.) 59. Tregudn trau i püspök engedelmességet es hűséget fogad Ber­nát spalatoi érseknek. 1206. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen. Ego Treguanus Traguriensis Episcopus spondeo, polliceor ei pro­mitto atque juro per signum Vivefice Crucis et Sancta quatuor Evangelia, et has Sanctorum reliquias, quod ab hac die in antea obediens ero et fidelis Beato Domnio, et Yobis domine Bernarde Arcbiepiscope, et omnibus suceessoribus vestris ca­tholice intrantibus, secundum omnia que continentur in canone de forma fidelitatis; et quod vocatus ad Synodum, vei ad consecrandos Episcopos, veniam, nisi fuero impeditus cano­nico irnpedimento ; et quod in propria persona, vei per pro­prium et honestum nuncium Ecclesiam Beati Domni in festő ipsius annuatim visitabo, et privilegia eiusdem Ecclesie, et omnia jura, secundum posse meum defendam et manutenebo ; res vero, que partinent ad mensam Ecclesie Traguriensis, nonnisi in casibus concessis alienabo. Hec omnia observabo bona fide et sine fraude. Sic me Deus adiuvet et hec sancta patrocinia. (Farlati, Illyricum Sacrum IY. köt. 335. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents