Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
et quibuscunque vellet darevel vendere posset. Predicta vero terra fűit cuiusdam hominis heredibus omnino earentis, qui vocabatur Yerosa;et quum talium hereditates, omni spe sobo1 is privatorum, ad ius Dueatus devolvi debent, ius idem in proprietatem predieti Barani totaliter refudimus cum tranquilitate pacis perpetuandum. Sed quoniam oblivionis ortus est memorie deffeetus, ne liuius nostri facti series dilabentis evi fluxu per varias et successivas hominum posteritates annosa vetustatis fuligine deliteat, litteris commendari iussimus. Quod autem maius robur optineat, ad tenoris sui statum sigilli nostri impressione communivimus. Nomina vero jobagionum qui buic nostre institucioni interfuerint, et de eadem testimonium perhibent hec sunt : Mog Comes, Nicolaus Banus, Dominicus Zagrabiensis Episcopus, Nicolaus Zadertinus Archielectus, Ata Comes, Cristol Comes, Crasun Comes, Isep Comes, Cersen Comes et ceteri complures. Hoc autem factum est anno Ineamaeionis Dominice MCC. mense Octobri, indiccione quarta, quinto decimo die eiusdem mensis. Mete autem supradicte terre he sunt : ex una parte tangit fluvius, qui vocatur Dulus, ex alia parte conterminatur ville Pete et Vete, tercia vero cx parte conterminatur ad antiquam regiam stratam et protenditur usque ad pontem et ibidem terminatur. Dátum per manus Jacobi Prepositi, Magistri eiusdetn Dueis et Caneellarii. (Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagvabiensis I. köt. 9. 1.)