Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
50. L. soproni főispán meghaggja ispánjának Egyednek, hogy Tamás kereskedőnek elszedett holmiját állítsa vissza. XIII. század kezdete. (Ifj. Kubinyi Ferencz, Pótfüzet a Magyar Történelmi Emlékek I. kötetéhez, Pesten 1868. 8. 1.) 51. Endre herczeg Kagnis szávai szigetet tárgyazó adománya Domokos zágrábi püspök számára. 1201. In nomine Sancte Trinitatis et rndividue Unitatis. Andreas Dei gracia Dalmacie, Chrowacie, Chulmeque Dux in perpetuum. Juris racio videtur consulere omnium pie petentium vota animo sedulo, attentisque auribus debere admitti. Verum earum precum cercior specialiorque debet esse recepció, quas persone venerabiles et cause pro quibus fiunt, faciunt esse commendabiles. Dignum est enirn et racioni consentaneum ; ut in remedium et salutem transeat animarum indubitanter, quicquid Deo datur vei dicatur Ecclesiis. Xos igitur dicte devocionis consideracione commoti ad fratris nostri domini Henrici illustrissimi Hungarornm Regis, ammonicionem et iustam petitioncm atque pias preces venerabilis sacerdotis Dei Dominici videlicet Zagrabiensis Episcopi, dedimus insulam, que Cagnis dicitur, Zagrabiensi Ecclesie omni concussione et contradiccione remota perpetno possidendam; contentam vero biis terminis et metis : ab oriente ubi Sawa fluvius in