Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
perpetuo possidendam, eiusque successoribus eodem ntodo relinquendam. Sed quoniani memorie inimicatur oblivio, oblivionis enim ortus est memorie defectus, buius nostri facti seriem, ne nubilo oblivionis deliteat, scripto comendari iussimus. Ut autcm firmius robur obtineat sigilli nostri inpressione communivimus. Jobagionum vero nomina, qui tunc aderant, ettestimonium gestis nostris perbibent, bee sunt: Mog Comes, Nieolaus Banus, Ata Comes, Martinus Comes, Isep Comes, Cresen Comes et ceteri complures. Prestaldi vero duo, Velceta de Gorra et Wrodizlaus de Zagrabia. Hoc autem factum est anuo Dominice Incarnacionis. MCC. Dátum per manus Jacobi Prepositi, Magistri eiusdem Ducis et Cancellarii. (Tkalcsics, Monum. liist. Episc, Zagrabiensis I. köt, 9. 1.) 49. Endre berezegnek Jerosa birtokot tárgyazó adománya Baran, a zágrábi egyház dékánja számára. 1200. In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Dalmacie, Cliroacie, Chvilmeque Dux in perpetuum. Prudens veterum auctoritas versucias precavens et suis in posterum caute providens, in Regibus ac magnificis Ducibus dignas beneficiorum largiciones, quas suis impertiti sunt fidelibus, laudibus extollens lacius commendavit. Comperit enim fidclitatem rem esse preciosam, sed fidelitatis perseveranciam preciosiorem comprobavit, ceterisque virtutibus eam preeminero prospectans dignam emineuciori censuit remuneracione. Nos igitur a veterum vestigiis non exhorbitantes, sed pocius eos in omnibus imitantes servicii fidelitatem, quam nobis Baranus Zagrabiensis Decanus exbibuit, benignius attendimus, et in recompensacionem eiusdem servicii terram ei dedimus certis conterminiis et metis circumdatam, iure perpetuo possidendam,