Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

162. III. Endre királynak Foon helységet tárgyazó ítélete a Chák nemzetség több tagjai közt. 1297. (A)ndreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Cbristi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum domina Katherina filia Thome filij Zlauch de genere Chaak Paulum, Petrum et An­dreám filios Johannis ad presenciam venerabilis patris An­dree Dei gracia Episcopi Agriensis super facto terre Foon vo­café~euöcasset, et eadem causa coram ipso vencrabili patre diucius fuisset uentilata, ita ut ambe partes super facto terre Foon uocate sua instrumenta, quibus mediantibus ipsa posses­sio Foon eis est collata, exhibere assumpsissent; aduenieuti­bus terminis ad hoc deputatis eadem domina per sufficientes procuratores sua exhibuisset instrumenta, Paulus, Petrus, Ste­pbanus et Andreas conparentes, suis non muniti instrumentis in judicio sunt conuicti; ita ut altero termino per eundem venerabilem patrem assignato conparerent, et sua instrumenta exhiberent; eodemque alio termino non conparentibus, et sua instumenta non exhibentibus, in alio judicio conuicti extitissent, prout in litteris eiusdem venerabilis patris uidimus contineri. Et lite non decisa, ymmo pedente, et fine debito non terminata, ijdem Paulus, Petrus, Stepbanus et Andreas ipsam dominam et Nycolaum filium suum ad presenciam Omodey Palatini, judicis per nos deputati, fecissent euocari, proponentes con­tra ipsos, vt eadem domina, et Nycolaus filius suus, priuile­gium eorum super facto terre Foon communiter per Regem Stephanum collate confectum recepissent, et seruarent contra ipsorum uoluntatem, et cum necesse habuissent ad exhiben­dum, non dedissent. Contra quos Magister Aladarius, et Be­nedictus Ruthenus, procuratores eiusdem domine legitimi

Next

/
Thumbnails
Contents