Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
respondissent, quod nobili domine, relicte videlicet Comitis Tbome filij Zlaueh de genere Chaak Ágnes nuncupate eadem terra Foon per Stephanum tunc junioréin Regem Hungarie, Ducem Transiluanum Dominum Cumanorum eollata extitisset, et non alteri alicui, sicut Paulus et fratres sui filij Johannis asserebant. Et dum in termino per ipsum Omodeum Palatinum assignato, ijdem Magister Aladarius et Benedietus Ruthemus priuilegium eiusdem Regis Stephani, ut assumpse rant, exhibuissent, continens, ut per eundem Regem Stephanum ipsa possessio Foon eidem damine Agueti eollata extitisset: ijdem Paulus et fratres sui filij Johannis respondissent ex aduerso, quod priuilegium eorum, quod commune super faeto terre Foon dicebant, per eandem dominam matrem Nycolai ablatum, reinuenissent: quibus alium terminmn idem Omodeus Palatínus assignasset ipsum priuilegium exhibendi. Termino itaque per ipsum Omodeum Palatinum assignato non adueniente idem Magister Aladarius ad preseneiam nostram tanquam judicis superioris, ut decuit, iuxta Regni nostri consuetudinem eandem causam deduxit decidendam. Quo termino adueniente, licet prorogaciones fuerint inter partes, Magister Aladarius memoratus presentibus Paulo et Petro filijs Johannis memoratis, cum procuratorio sufficienti Stephani et Andree fratrum suorum, exhibuit nobis priuilegium Regis Stephani tempore Ducatus sui confectum, continens hunc tenorem. Stephanus D. gr. junior Rex Hungarie stb. (következik V. István akkor ifjabb királynak 1269-ki adománylevele mint gyüjteménylink VIII. vagyis a második folyam III. kötetében 239. 1.) Nos itaque viso priuilegio Regis Stephani preseripto, et tenore eiusdem perlecto, Paulum et Petrum filios Johannis supradictos duximus ordine iudiciario requirendos, si contra priuilegium eiusdem Regis Stephani haberent occasionem ali quam opponendi, uel aliqua instrumenta contra ipsum priuilegium exhibendi; qui priuilegio eiusdem Regis Stephani nul lam uocem contradiccionis emiserunt. Vnde nos ipsam terram Foon una cum Barronibus nostris, quia ijdem filij Johannis nullám dare potuerunt racionem, quibus mediantibus in ipsa terra Foon babuerunt porcionem, ipsi domine matri Nicolay sentencialiter decreuimus et reliquimus perpetuo et pacifice