Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

circa XX marcas similiter per eosdem arbitratores numeratam computatamue, eidem Benedicto cognato suo dimisit plenarie et per omnia relaxauit in perpetuum ; ita videlicet, quod si ipse Magister Benedietus nocumentum siue dampnum destruc­cionemue eidem Comiti Thome uel suis iobagionibus quibus­libet ubicunque de gentibus uel residentibus > et specialiter super possessione memorata intulerit irrogando, uel inferri fe­cerit quandocunque, extunc idem Benedietus predictas quad­raginta mareas racione dampnorum suorum Comiti Thome de­bitas, et insuper XX marcas racione judiciorum eidem Comiti Thome debitas, ut est dictum, primo citatus per eundem Co­mitem Thomam in prioryque termino absque strepitu Judicij alicuius, predicto Comiti Thome dare et persoluere teneatur. E contra idem Magister Benedietus filius Comitis Nicolai ibi­dem in presenc^arum astando, sepedictam totam terram, tota­lemve possessionem uominatam Gueredyscha uel Hydwygh uocatam uel uocatas, cum suis omnibus utilitatibus, et perti­nencijs quibuslibet, ac circumstansijs vniuersis, certis metis et terminis vndique circumdatas et uallatas, sicut exprimetur, cum sessionibus, terrys arabilibus , pratis et siluis ad usum octo aratrorum, sicut ex uisu considerari datur, sufficientes, in uno ambitu seu loco ultra Drauam iuxta fluuios Karasw et Welchycha uocatos situatas et adiacentes, per ipsum oc­cupatas, sicut premittitur seriose, remisit et restituit eidem Comiti Thome de Beend cognato suo, et domine uxori eius­dem sorori sue carnali, suisque heredibus, heredumque suorum successoribus et posteritatibus, irrefragabiliter, irretractabili­ter, inuiolabiliter et irreuocabiliter iure perpetuo possidendas, tenendas pariter et habendas, nichilque iurys nichilue pro­prietatis in bys terris et in hac possessione Gueredyscha uel Hydwygh uocatis ipso Magistro Benedicto pro se et pro suis heredibus in futurum reseruante. Idemque Magister Benedi­etus cessit et renunciauit omni üti sue et accioni, quam forte nunc uel in posterum racione huius possessionis aduersus eun­dem Thomam mouere potuisset; ymo ipse Magister Benedietus ab omni impetitore racione huius possessionis eundem Comi­tem Thomam suosque heredes tenebitur expedire et per omnia defensare proprijs laboribus et expensis. Cursus autem me­tarum huius possessionis seu harum terrarum Gueredyscha

Next

/
Thumbnails
Contents