Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
et Hydwyg uoeatarum, prout homo noster Jaeobus sacerdos Ecclesie de villa Poruzlou ad peticionem utrarumque parcium supra faciem ipsius possessionis transmissus per nos ; et ad nos reuersus ; partibusque presentibus nobis dixit, talis est: Incipiendo scilicet in tribus metis terreis iuxta aquam Malaka dictam erectis, quarum una separat Mykaely filio Symonis, altéra Mathye filio Endre, nobilibus de genere Zabou ; tercia Comiti Thome scpedicto in commetaneitate terrarum eiusdem Mathye uel filiorum suorum, tendit ad partém meridionalem ad duas metas terreas, in quarum una est arbor ilicea ferro consignata vice mete; inde proceditur ad duas metas terreas, in quibus sunt arbores ilicis atque pomi; abinde ad duas metas terreas, in quarum una sunt arbores; exinde uaditur ad duas metas terreas; deinde eciam ad duas metas terreas, in quarum una est arbor populea; abhinc uadis ad duas metas terreas; exhinc eciam ad duas metas terreas, in quarum altéra sunt arbores, ubi commetaneitas terrarum Mathye terminatur, et incipit tenere commetaneitatem cum terrys Petri Bani Ozyagh uocatis ; inde ad duas metas terreas angulares, ubi sunt sex arbores uirgultinorum, quare is uel iste locus uocatur Hotharasth, ubi diuertit ad partém occidentalem ad duas metas terreas erectas iuxta aquam Welchyza uocatam, in quarum altéra est arbor piri; in medio liuius aque per magnum spácium eundo cum eodem fluuio defluenti in fluuium Karasu caditur in eundem fluuium, ubi commetaneitas terrarum Petri Bani filiorumque suorum terminatur; et incipit tenere commetaneitatem cum terrys Benedicti filij Comitis Nicolai sepeuicti de Saagh; itaque per médium liuius fluuij Karasu, per cursumque eiusdem in maximo spacio uadendo uenitur ad supradictam aquam Malaka dictam, per quam quidem Malakam eundo uenitur ad priores tres metas principales uel capitales, ibique terminatur. Hoc non pretermisso, quod omnes prenotati conterminales, commetanei et uicini karúm terrarum Gueredyscha et Hydwygh uoeatarum coram homine nostro predicto huiusmodi collacioni et donacioni ipsius Magistri Benedicti filij Comitis Nicolai de Saagh assensum liberalem et consensum beniuolum attribuentes publice dederunt, eundemque Comitem Thomam et keredes suos in contermiuales, in commetaneos et vicinos suos suseipientes receperunt libe-