Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
348. A győri kaptalannak bizonyságlevele, hogy több Zurchuk-i birtokos Zurchukban lévő birtokrészeik határai iránt egyezkedett. 1288. Nos Magister Carachinus Prepositus et Capitulum Jauriensis Ecclesie damus pro memória, quod Erd, Wynabur, Herando, Sámsoné nobilibus de Zurchuk pro se et pro vniuersis cognatis eorum delinea generacionis sue ab una parte, Bencb filio Peturne de eadem similiter pro se et pro Pousa filio Chekez eognato suo ex altéra coram nobis constitutis, ijdem Erd, Wynabur, Herandus et Sámson uice et nomine ornnium cognatorum suorum prefatorum confessi sunt, quod porcionem eorundem Bencli et Pouse in eadem terra Zurchuk, scilicet in ea parte, que ad ipsos a Zuda, Carachino et cognatis eorum deuenit in communi diuisione a porcionibus suis cum certis metis separando eisdem Bench et Pouse propter bonum pacis in uno ordine a parte metarum terre Znda, Charachini et cognatorum suorum pacifice possidendam reliquissent. Cuius quidem separate porcionis metas et circumstancias tales esse dixerunt: quod inprimis ab oriente in Ogogteluk sunt tres mete; inde uenit et intrat in magnam viam in eadem plaga ducentem in Bogdán, et transit domum dicti Bencb, et flectitur uersus aquilonem, et uenit ad duas metas iuxta eandem viam erectas ; eundo inde parumper reuertitur uersus orientem, ubi sunt due mete; item inde uenit ad aquilonem uersus Vruzy, ubi sunt duc mete; inde uenit iterum ad orientem ad quandam siluam Telukfeu uocatam ad erbosam viam, ubi sunt due mete; inde transit illám siluam ad occidentem et uenit iterum ad uiam procedentem de Vruzy, vbi sunt due mete ; inde in eadem plaga super eandem uiam sunt due mete; item ad aquilonem redeundo in longitudine unius iugeris sunt due mete; inde uadit ad occidentem uersus paludem Zyktou, ubi sunt due mete; abhinc flectitur iterum ad aquilonem uersus