Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

terram Duba, et uenit ad duas saliees, ubi sunt due mete ; iudo uenit ad meridiem ad rubum, ubi sunt due mete; inde perue­nit ad priores tres metas capitales. Dátum tercio die post fe­stum Beate Lucie Yirginis anno Domini millesimo ducente­simo octagesimo octauo. (A győri káptalannak 1290-ki átiratából a nemzeti muzeum irattárában. Ezen okmánynak gyűjteményünk IV. kötotében 328. 1. ujabb másolat után közzétett szövegében lévő több hibánál fogva, azt újból itt közöljük.) A nyitrai káptalannak bizony ságlevele, hogy László esztergami prépost káptalanjának Gyerki birtokot adományozta. 1283. Capitulum Ecclesie Nitriensis omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam testi­monio presencium volumus peruenire; quod discretus vir Ma­gister Ladizlaus Prepositus Sancte Strigoniensis Ecclesie ad nostram personaliter ueniens presenciam, uolens terrena ce­lestijs (így) commutare, retulit nobis ministerio uiue uocis, quod quia de bonis dicte Strigoniensis Ecclesie ad promocio­nem sui honoris tauta percepisse allegarat, vt eidem Ecclesie de eisdem inter humane fragilitatis euentus satisfacere mini­mé potuisset; nolens suam conscienciam racione bonorum ip­sius Ecclesie iam per eundem perceptorum spiritualiter hone­rare ; sed pocius elemosinis alleuiare; quandam possessionem suam Gereky vocatam in Comitatu Huntensi iuxta fluuium Ipul existentem, empticiam et eciam pro meritorijs seruicijs suis a domino Rege Ladizlao optentam, cum omnibus suis vtilitatibus et pertinencijs vniuersis, sub eisdem metis et ter­minis, quibus per ipsum babita extitit et possessa, in perpe­tuam elemosinam dedit, donauit et contulit Capitulo eiusdem 349.

Next

/
Thumbnails
Contents