Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
347. A csanádi káptalannak bizonyságlevele, hogy Borchuli nemzetségbeli Keyrannak fiai Popdi részbirtokukat Menai nemzetségbeli Péter, János fiának eladták. 1288. Capitulum Ecclesie Chenadiensis omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris noticiam presencium babituris salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod Vchugan et Iuanchueli filij Keyran de genere Borchovl, simul cum commetaneo ipsorum Stephano filio Comitis Porobuch coram nobis personaliter constituti ab una parte; Johanne filio Petri de genere Mena ex altéra; ijdem Vchugan et Iuancliuk partém terre Popd iure ipsos eontingentem, que patri ipsorum a Bela felicis recordacionis Rege Hungarie fuerat collata et donata, dixerunt vendidisse Jolianni memorato pro quindecim marcis, quas ab eodem professi sunt plenarie recepisse, commetaneo suo Stephano predicto in nullo contradicente. Vt igitur liuius uendidicionis series rata et firma perseueret; nec eciam per aliquem cognatorum vei consanguineorum ipsorum, vei per aliquos extra neos in irritum possit reuocari, ad instanciam parcium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum anno Domini millesimo ducentesimo LXXX" octauo. Agustino Preposito Ecclesie Sancti Saluatoris, Petro Cantore, Gregorio Custode, Symone Archidiacono de Carasu, Paulo Archidiacono de Kewe, Sebastiano sacerdote, et alijs existentibus. (Eredetie börhártyán, a vörös-kék selyemzsinóron függött pecsét elveszett a budai kir. kamarai levéltárban.)