Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

prefati Episcopi obitum pastore multo tempore vacavisset, prefatis Capitulo ipsi Ecclesie providere non curantibus de Pre­lato, clerici prefate ville Traguriensis pretendentes ius ad se eligendi successorem dicti Episcopi pertinere, ac si Traguriensis Ecclesia existeret Cathedralis, quendam in Traguriensem, ut dicebant, Episcopum elegerunt. Demum autem diversis tem­poribus succesive diversi a memoratis Morinensi Capitulo electi fuerunt, et super coufirmationibus electionum huiusmodi varié a Sede Apostolica littere impetrate, in quibus ipsi se Capitu­lum prefate Sibinicensis Ecclesie nominabant • dicentes, quod in eadem Sibinicensi Ecclesia, pastore vacante, dicte electio­nes ab eis fuerant celebrate, licet nulla electionum ipsarum, variis intervenientibus casibus, extiterit confirmata. Ille quidem, qui penultimo fűit a Capitulo predictis electus, electionem suam per Metropolitanum loci obtinuit confirmari, et per aliquod temporis spatium pacifice administracionem Morinensis Episco­patus gessit; prefatis clericis dicte ville Traguriensis per pre­scripta tempóra quosdam alios eligere presumentibus, qui ab eis vocabantur Tragurienses Electi, quorum electiones dictus Metropolitanus de facto dicitur confirmasse, et consecrationis manus eorum aliquibus impendisse. Demum autem dicti Capi­tulum Morinense se memorate Sibinicensis Ecclesie nominan­tes, dilectum filium Leonardum Faletro, Plebanum Ecelesie Sancti Angeli de Venetiis, virum providum et honestum, ac in spiritualibus et temporalibus circumspectum, in Sibinicensem Episcopum concorditer elegerunt; sed Gregorius, qui ultimo fűit a clericis memoratis electus, et per prefatum Metropolitanum confirmatus et consecratus, administrationi dicti Episcopatus temere se ingessit, et ingerere non veretur. Occassione vero contentionis, que super huiusmodi iure eligendi Episcopum inter prefatos Capitulum et clericos est taliter habita, inter ha­bitatores dictorum locorum Sibinicensis et Traguriensis adeo gravis discordia est exorta, quod ex ea strages honinum et alia multa pericula provenisse dicuntur. Quare memorati Ca­pitulum nobis humiliter supplicarunt, ut finem huiusmodi questionibus imponentes, predictum ius eligendi Morinensem Episcopum declarari ad ipsos Capitulum pertinere, dictisque clericis imponi perpetuum silencium super illo, et alias in huiusmodi procedi negotio, prout ius exigit, faceremus. Nos

Next

/
Thumbnails
Contents