Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

itaque attendentes, quod causa huiusmodi de maioribus cau­sis existit, quarum examinatio et decisio ad Romanum Pontifi cem noscitur specialiter pertinere, ac per boc volentes causam ipsam tractari apud Sedem Apostolicam, et tine canonico ter­minari, discretioni vestre per Apostolica scripta monemus, quatinus vos, vei duo aut unus vestrum, per vos, vei per alium seu alios, tam eosdem Gregorium et Leonardum, quam clerieos prefate ville Traguriensis predictos, et quoslibet alios qui sua crediderint interesse, ex parte nostra peremptorie citare cu­retis, ut infra sex mensium spatium post eitationem buiusmodi, per se, vei per procuratores ydoneos, cum omnibus actis, iuri­bus et munimentis suis dictam causam contingentibus, Apo­stolice se conspectui representent, facturi et recepturi super premissis, quod ordo dictaverit rationis. Diem vero citationis et formám, et quicquid inde feceritis, nobis per vestras litteras harum seriem continentes fideliter intimetis. Dátum Reate VI. kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo. (Theiner, Yetera Monumenta Slavorum Meridionalium históriám illustran­tia I. köt. 105. 1.; Lucius, Memorie storiche di Trau 124. 1.) 342. IV. Miklós pápa a raguzai érseket megbízza } hogy Padua vá­ros hatóságát arra indítsa, mikép az ottani ártalmei statútu­mokat megszüntesse. 1288. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei venerabili fra­tri . . . Archiepiscopo Ragusino salutem et Apostolicam bene­dictionem. Movet animum mentemque sollicitat, commissa nobis a Domino super custodiam gregis sui cura sollici­tudinis generális, ut de dilectorum filiorum . . . Potestatis, Antianorum, Consiliariorum et Communis Paduanorum, ac Civitatis ipsorum statum prospero semper refovendo suc­cessu, patris more benivoli sedulo cogitantes, eos quorum

Next

/
Thumbnails
Contents