Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
forte transiret aliis in excmplum, discretioni tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus ; si tibi per famam vei indaginem eonstiterit de premissis, eundem Episcopum ex parte nostra peremptorie citare procures, ut infra quatuor menses post citationem tuam personaliter compareat coram nobis facfurus et recepturus super hoc quod iustitia suadebit. Diem vero citationis et formám, et quicquid super hoc duxeris faciendum, nobis per tuas litteras harum seriem continentes studeas fideliter intimare. Dátum Reate nonis Septembris, Pontificatus nostri anno primo. 'Theiner,Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium históriám illustrantia, I. köt. 105. 1.) 341. IV, Miklós pápa a morinai püspök választási jogára nézve, Trau város papságát az apostoli szék elé idézteti. 1288. Nicolaus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri ... Episcopo Nonensi, et dilectis filiis... Abbati Monasterii Sancti Grisogoni Jadrensis et ... Archidiacono Spalatensi salutem et Apostolicam benedictionem. Sua nobis dilecti filii Capitulum Ecclesie Morinensis in Dalmatia, qui apud ecclesiam Castri Sibenici Morinensis Diocesis residere dicuntur, petitionem monstrarunt, quod olim Ciuitate Morinensi a scismaticis Grecis destructa, bone memorie Morinensis Episcopus, qui tunc erat, dictique Capitulum et Clerus eiusdem Civitatis se ad predictum Castrum Sibenici, quod propinquum dicte Civitati fuisse dinoscitur, transtulerunt, ubi dicturn Capitulum fuerunt per longa temporum spatia commorati, et adhuc permanere noscuntur, dictusque Episcopus ad quoddam monasterium positum in villa que Tragurium nuncupatur, accessit, ac in eadem villa diem clausit extremum: sed cum dicta Ecclesia Morinensis post