Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

pro bono pacis et concordie dicimus, pronunciamus, lauda­mus, sentenciamus, arbitramur et confirmamus, et laudum, arbitrium, concordiam et per firmám sentenciam arbitralem. Et primo quod sentencia, quam Illustris dominus Marcus Mi­chael Comes Arbensis protulit in Dobressam ciuem Nonensem, quem fecit suspendi propter opera sua mala, fűit digna et sancta et iusta; et quoniam predictus Dobrissa iuerat furatum ad insulas predicti domini Comitis Arbensis, et inuentus ac captus in furto manifesto, fűit dignus et meritus predictam suspensionem; et illud, quod predictus dominus Comes Mar­cus Michael fecit in ipsum Dobressam, bene fecit, et dignum et iustum fűit; vnde hominibus None tam pro diuiso quam pro communi inponimus perpetuum silencium super hoc; liberan­tes et absoluentes predictum dominum Comitem Arbensem et successores suos, et Commune Arbense, et omnes ac singulos homines de Arbo et eius Districtu, tam pro diuiso quam pro communi ab ipsa questione et morte eiusdem Dobresse, sub pena M librarum denariornm paruorum Venetorum secun­dum formám dicti compromissi. Item quia vna barcha Ar­bensis capta fűit tempore tregue per homines None, et conducta Nonam: dicimus et sentenciamus, quod Commune et homi­nes None soluere debeant et teneantur in manibus suprascrip­tis domini Marci Michael Comitis Arbensis XX libras dena­riorum Venetorum paruorum usque ad Carnispriuium proxi­mum in ciuitate Arbensi sub pena dicti compromissi; qui vero dominus Comes Arbensis diuidat et distribuat ipsas XX libras denariorum inter suos ciues et homines, sicut ei placuerit et melius apparebit. Item de morte Cernote Nobilis ciuis Arben­sis, qui tempore guerre iuterfectus fűit in prelio per homines None venientibus Arbensibus super Nonenses, debellante vna parte cum alia super territórium None : dicimus, sentenciamus per laudum, sentenciam et arbitrium, quod homines et Com­mune Arbense, et propinqui ipsius Cernote, omnes et siguli, tam pro diuiso quam pro communi Arbenses haheant silen­cium perpetuum sub predicta pena compromissi, absoluen­tes Commune ct homines None omnes super hoc; quia hoc factum in guerra et prelio manifesto, et in prelijs talia fieri consueuerunt, et euitari non queunt. Item pro omnibus dam­nis factis per homines Arbenses hominibus None, tani pro

Next

/
Thumbnails
Contents