Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)
diuiso quam pro communi, in dicta guerra: dicimus et sentenciamus; quod Commune et homines Arbenses soluere debeant et teneantur in manibus sopraseriptis domini Voleete Potestatis None XL libras denariorum Venetorum paruorum in ciuitate None vsque ad Caruispriuium proximum, sub premissa pena eompromissi; qui vero Potestas None diuidat ipsas XL libras denariorum paruorum inter suos ciues et homines None, sicut ei placuerit et melius apparebit. Item dicimus et sentenciamus per sentenciam arbitralerii, quod omnia et singula damna facta et data, tam in tregua quam in guerra, post suspensionem predicti Dobrossc per utramque Ciuitatem, tam pro diuiso quam pro communi, sint cassa, vana et nullius valoris ex utraque parte, sub pena dicti eompromissi, et super his per utrumque Commune et diuisum ipsorum Ciuitatum perpetuum silencium habeant. Saluis tamen racionibus utriusque partis aute dictam guerram et ante suspensionem dicti Dobresse, quas vna Ciuitas haberet petere super alteram, tam pro diuiso quam pro Communi; in quibusvolumus.quodutraqueparspossitvti suis racionibus ante dictum tempus secundem jura et antiqua pacta, que sunt inter ipsas duas Ciuitates.Pronunciamus insuper et contirmamus plenamet firmám pacem etconcordiam inter utrumque Commune et diuisum ipsarum Ciuitatum, sicut in suis antiquis instrumentis et paetis veteribus legitur et plenius continetur. Et pro maiori cautela et nexu firmitatis fecimus jurare duodecim bouos et nobiles viros de Arbo, et duodecim, de Nona, predietam pacem et pacta antiqua, et predietam sentenciam nostram; et omnia et singula supraseripta semper attendere et obseruare se et Communia sua et diuisim. Hi autem sunt ciues Arbenses, qui jurauerunt predicta: Stephanus de Firma, Philippus Genani, Matheus de Hermolao, Nicola de Pribe, Stephanus de Galzigna, Martinussius de Rouigna, Madius de Clemente, Oreste de Foscho, Epube de Zame, Stephanus de Demine, Martinus et Marinus de Machna Isti vero sunt ciues Nonenses, qui jurauerunt predicta: Migostus Judex, Moyssa Chrance Jamonetbi, Paulus filius Borislaui, Jacobus Dragchis, Rodouanus Stringi, Tolislaus Budislauig, Rodoslauus fráter Archipresbyteri, Desenus Darysig, Volcina Drusigi, Voychna Dresevig, et Stephanus Danchouig. Qui omnes et singuii sancti tam