Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

194. IV. László királynak Osl, Scechun és Kechenek helységeket tárgyazó adománya Miklós galgóczi főispán számára. 1280. (L)adizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum tam presen­cium quam futurorum noticiam harum serie uolumus perue­nire, quod consideratis fidelitatibus , et meritoris ac multipli­cibus seruicijs Nicolai Comitis de Golgouch dilecti et fidelis nostri, que per omnia propter suam prolixitatem lon­gum esset enarrare per singula seriatim, quedam tamen in memóriám posterorum presentibus duximus annotanda. Primum cum Rex Boemie tempore nostre etatis puerilis Re­gnum nostrum deuastare non desinens, eastrum Jauriense occupasset, et nos ad ipsum eastrum expugnari faciendum iuissemus, Sebastianus fráter dicti Comitis Nicolai in expu­gnacione ipsius castri extitit interemptus, Comes uero Nico­laus uulnus validum subportando ; demum cum propter reddendam uindictam contra eundem Regem Boemie cum no­stro exercitu iuissemus, ubi Domino concedente sumus conse­cuti uictoriam laudabilem, cum idem Rex per nostram extitit miliciam interemptus, predictus Comes Nicolai in ipso prelio uiriliter dimicans, per lanceam in pede est transfossus, duos milites nichilominus Teutonicos nobis duxit captiuatos. Cete­rum cum quidam infideles nostri se ad eastrum Zelench rece­pissent, nobis ipsum eastrum facientibus expugnari, idem Comes Nicolaus propter fidelitatem Corone Regie debitam personam suam expugnacioni illius castri exponere non for­midans, recepit uulnus letale in facie per balistam. Ad bee cum Cumani nostri infidelitate ducti iniquum contra personam nostram inijssent consilium , quasdam partes Regni nostri commissis incendijs deuastando, nos propter conterendam

Next

/
Thumbnails
Contents