Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

infidelitatis ipsorum rabiem cum nostro exercitu iuimus ; in quo idem Comes Nicolaus laudabilia seruiciorum exbibuit opera in ipso prelio uiriliter dimicando. Et quamquam pro huiusmodi seruiciorum suorum meritis maiori remuneracione ex Regia munificencia fuisset confouendus : in aliqualem tamen recompensacionem quasdam tres terras Castri nostri Supruniensis, vnam videlicet Osl vocatam populosam, et alias duas vltra Raba existentes, Scechun et Kechenek nuncupa­tas ; a iure et iurisdiccione ipsius Castri de cetero exceptam penitus et exemptam, prenotato Comiti Nicolao, et per eum Micbaeli, Benedicto et Eymirico fratribus suis, ac eorum heredibus perpetuo, irreuocabiliter et pacifice duximus con­ferendas sub eisdem metis et terminis, quibus ad ipsum Castrum cum omnibus suis vtilitatibus dinosscebatur primitus perti­nere. Dátum per manus discreti viri Magistri Bartholomei aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Do­mini M° CC° octogesimq^' tercio idus Maij Indiccione vnde­cima Regni autem nostri anno vndecimo. (III. Endre királynak 1297-ki megerősítő privilégiumából.) IV. László király megerősíti IV. Béla azon szabadalmát, melylyel a nagyszombati apáczazárda embereit minden városi adózás alól felmentette. 1280. Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod Priorissa et sorores de Tyrna sub regula Beati Fran­cisci Deo iugiter famulantes, ad nostram accedentes presen­ciam, nobis patentes litteras Regis Bele aui nostri karissimi felicissime recordationis (exhibuerunt), petentes cum instancia, ut easdem acceptare ac nostris patentbus litteris confirmare dignaremur ; quarum quidem tenor talis est: 195.

Next

/
Thumbnails
Contents