Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
et procurator suorum filiorum venire debeant Tragurium, et ipsa eorum bona omnia vendere in Tragurio tantum hominibus de Tragurio, et quod de ipsis bonis nullo modo vendi debeant alteri forensi, nisi tantuuimodó hominibus de Tragurio. Item in dicto Consilio statutum et ordinatum est, quod nullo modo veniant in Tragurium dicti filij Tolimeri. Item statutum fűit Tolimeri, vei eorum procuratores, vei cognati uenderent dicta bona alicui forensi, et non hominibus de Tragurio, quod dicta bona omnia deueniant in Commune, et sint Communis, et uendantur pro Communi. Item statutum fűit, quod si ipsi, uel eorum mater uel procurator non vendiderint dicta bona hominibus de Tragurio usque ad dictum terminum, vei non permutaverint dicta bona cum aliquo de Tragurio, qui suas possessiones haberet extra territórium Tragurij ; quod ipsa bona omnia deveuiantin Commune. Item statutum fűit, quod si aliquis homo de Tragurio ipsa bona, vei aliquod ex ipsis emeret, vei nomine permutationis reciperet pro bonis, quae ipse haberet extra Districtum Tragurii, propter aliquam copertam, vei esuarium; quandocumque inuentus fuerit id fecisse in emptione uel permutatione, soluet nomine bánni Communi M libras Venetorum paruorum. In quo Consilio fuerunt infrascripti omnes ; in primis dominus Zanicha Cazotti, domiuus Duymus de Cega, dominus Nycolo Jacobi, Consules^; Communis Tragurii; item dominus Comes Marinus, dominus Dessa Amblasij, dominus Valentinus Petri Lucae,Luca Matthei, Valentinus de Casarizza, Bertanus Marini, Stefanus Marini eius fráter, Cebri Petri Lucae, Iacobus Totillae, Georgius de Cega, Lomprus Iacobi, Marinus Stoche, Gude, Dessa Petri Vengiguerra, Tomas domini Zaniche, Siluester Mengazze. (Lucius, Memorie Istoriche di Trau 90.1. Az okmány töredékét lásd Fejér nél, Cod. Dipl. VII. k. 4. r. 90. 1.)