Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)
255. Joakim szlavóniai bán azon birtokcserét foganatosítja, melyig el Mihály comes Ubulnak Jia Tutulyg nevű praediumát Péter comes, Szarachen korbaviai püspök testvérének átengedte. 1271. körül. J. Banus tocius Sclauonie fideli suo Juris de Busán salutem et gráciám. Significamus tibi, quod Comes Michael filius Vbul fecit concambium super predio suo Tutulyg uocato, cum Comite Petro fratre Sarachen Episcopi Corbauiensis, pro quo Petrus sacerdos exhibens litteras domini sui Episcopi et Comitis Petri predictorum coram nobis, quod predium ipsorum Scelch nomine contulerit in concambium predij Comitis Michaelis, ita uidelicet, quod in quindena Sancti Michaelis partes coram Capitulo Zagrabiensi comparendo litteras suas et instrumenta, quorum auctoritate ipsa predia possidebantur per eosdem, reddent omnia in inuicem, prout extitit ordinatum; tamen hoc adiecto, quod si medio tempore predium cuiuscunque partis fuerit attemptatum, seu eciam impeditum, die in quindena memorata coram eodem Capitulo assignato teneutur in alterutrum expedire proprijs laboribus et expensis. lgitur fidelitati tue precipiendo mandamus, quatenus vadas personaliter, et dicas Comiti Egidio fratri Comitis Michaelis, ut usque prefatam quindenam Sancti Michaelis in iam dicto predio, quicquid habét suum, tollat sibi ex integro, ut ipsum predium ipsi Petro Comiti assignetur, et statuatur contradiccione qualibet non obstaute; dummodo predium ipsius Comitis Petri Comiti Michaeli prius fuerit assignatum. Dátum iuxta íluuium Dudwag in crastino Sancti Viti. (Eredttie börhártyán, melynek pecsétje elveszett, a ns. Ivállay család nagykállói levéltárában. V. ö. V. István királynak ezen birtokcserét helybenhagyó okmányát Fejérnél Cod. Dipl. VI. k. 2. r. 392. 1.)