Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

254. Trau város kormánytanácsának Grube Toldmerus özvegye és jiai jószágainak eladására vonatkozó törvénykezési intézkedése. 1271. Anno Domini M° CC° septuagesimo primo die XIII. in­trante Maio. Generale Consilium factum fűit in Ciuitate Tragu rii in ecclesia Sancti Laurentij, in quo propositum, recorda­tum, et dictum fűit. Cum dominae Grube vxori quondam Toli­meri pro se et filiis, pluries sint termini adsignati, ut vendere deberent omnia eorum bona, quae habent in Ciuitate Tragu­rii, et toto ejus térritorio et Districtu; et postea pro parte Co­mitis Tragurij fűit iterum ei terminum assignatum per Millo­cinum Nuncium Communis, quod deberent vendere omnia eo­rum bona, quae habent in Ciuitate Traguriensi, et ejus térri­torio et Districtu ; binc ad Pascam Rosatam alioquin diéta bona remanerent in Commune, et uenderentur pro Communi; ut instrumento publico seripto per Magistrum Franciscum No­tarium continetur; et nunc nobis v. v. Iohannes Vitális, Iose­phus Petri, et Marinus Simonis ciues, et Ambasciatores Com­munis Spalati pro parte ipsius Communis Spalati petant et ro­gent Consilium et Commune Ciuitatis Tragurij, quod ainore Communis Spalatensis dictis tilijs Tolimeri, et eorum matri, debeat adlongare terminum ei dátum ad uendendum sua boűa, et eis talem terminum statui, in quem ipsi commode uendere va­leant sua bona. Vnde omnes de Consilio, volentes precibus Com­munis Spalatensis, et suorum Ambasciatorum adsentire; dic­tum terminum predictis filijs Tolimerj et eorum matri amore Communis Spalatensis adlongaverunt, et dictis tilijs Tolimeri, et dictae eorum matri ad vendendum omnia eorum bona ubicum­que sunt in Ciuitate Traguriensi, et eius térritorio et Districtu, tale terminum statuerunt; quod binc ad festum Sancti Viti pro­xime venturum vendere debeant bona eorum omnia ubicumque sunt in Districtu Traguriensi, tam in Ciuitate, quam extra; tali conditione, quod diéta domina Gruba, uel eius procurator,

Next

/
Thumbnails
Contents