Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VIII. 1261–1272. (Pest, 1870.)

nardi de Brulio, dilectorum familiarium, consiliariorum et fide­lium nostrorum, et plenam fiduciam apponentes, facimus, con­stituimus et ordinamus eos procuratores nostros et nuneios speciales ad traetandum, faeiendum et complendum ad hono­rem Dei et Sanetorum Ecclesie, pacta et conventiones amicitie perfecte, et valencie, et iuvaminis de uno ad alium, cum Ma­gnifico et illustri Principe domino Stepbano Dei gracia Rege Ungarie, DuceTransyliianie, et Domino Cumanorum carissimo amico nostro, per se, quod nos teneamur ipsum bonaíide adiu­uare et defendere contra omnes Principes et Barones, et inili­tes, et omnes homines, qui erunt inimici sui, et facere eis vi­vam guerram, et non facere inde nec treugam, nec guerram retrodictam, scilicet contra omnes Theotonicos et Tbeotonie aderentes, prope ipsum ad quatuor dietas; et contra omnes existentes extra fidem Ecclesie, et contra omnes alios homines de mundo, qui vellent sibi aufferre aliquam terram suam, vel qui eunt hostiliter terram eius intrare. Et eodem modo domi­nus Rex Ungarie teneatur nobis, et omnibus, et per omnia, contra predictos superius nominatos et alios inimicos dare consilium, auxilium et iuua aen, et eis facere vivam guerram bona fide, et non facere treugam, vel pacem, vel guerram re­trodictam cum eis vel aliquo ipsorum absque nostro consilio et consensu. Dantes dictis procuratoribus nostris, uel duobus ex eis, plenariam potestatem faciendi predicta omnia, et alia pertinencia ad predicta, cum ipso domino Rege, sicut ipsi do­mino Regi et ipsis procuratoribus, vel duobus ex eis videbi­tur expedire, et iurandi in anima nostra, predicta attendere et seruare, sicut ipse Rex iurabit eis recipientibus nostro no­mine, et obseruare; salua semper fide, quam uterque nostrum tenetur Sancte Ecclesie nostre. Promittentes nos ratum habi­turos et firmum, quidquid predicti procuratores nostri, vel duo ex eis, facient in predictis vel aliquo predictorum. In cuius rei testimonium presentes litteras fieri et sigillo Maiestatis nostre iussimus conuenire. Dátum Melfie XIIII Septembris, Indic­cione XIII. (Racki Ferencz, a nápolyi kir. levéltárban őrzött „Registi Angioini"-ból, Arkiv za povjestnicu jugoslavenski VII. köt. 11. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents