Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
Et ego Lucas Spalatensis Canonicus Juratus Communitatis hiis interfui et de uoluntate utriusque partis rogatus hoc breue scripsi. (Hiteles másolat a bécsi cs. titkos levéltárban.) —354. IV. Bela királynak a Pilisi várnak engedélyezését es adományát tárgyazó privilégiuma Mária királyné számára. 1259. In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Amen. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex in perpetuum. Donaciones, que ex Regie benignitatis munificencia in personas quaslibet conferuntur, eo firmiori debent robore stabiliri, quo cercioribus claret indiciis, per eas Regni utilitatibus provideri. Et si id sit generaliter in donacionibus quibuslibet observandum, specialiter tamen debet in munificenciis et liberalitatibus, que in vite inseparabilem proficiscuntur consortem, módis omnibus observari; presertim cum nec donatorem appareat ex re donata sustinere incommodum, et donatarium non tam suam, quam Regni utilitatem consequi et tutamen. Hinc est igitur, quod cum post lesionem, quam Regno nostro intulit crudelitas Tartarorum, nos de ipsius Regni reparacione solliciti et attenti, in loeis defensioni hominum convenientibus castra construi faceremus, carissíma consors nostra domina Maria Regina Hungarie quendam desertum montem in silva Pelys existentem, pro castro construendo ad defensionem viduarnm et orphanorum, a nobis instanter petiit sibi dari contra hostilitatem Tartaricam, que cotidie formidabilis imminebat: nos autem, qui eciam lóca huiusmodi Baronibus, et aliis Regni nostri fidelibus largiebamur pro faciendis munieionibus, ipsi consorti nostre domine Regine montem donavimus, quem petebat. In quo ipsa domina Regina de auro suo