Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

323. IV. Béla kiráhj Chonttk birtokát Wigmáni Endre comes és a királyi lovászok közt rendezi. 1257. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Ser­uie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus quibus presentes ostenduntur tani presentibus quam futuris salutem in omnium saluatore. Licet munificencie Regalis inmensitas ad quoslibet manu largiflua se habere debeat; illos tamen vberioris et amplioris gracie bcneficio fouere tenetur et amplecti, quorum inmense fidelitatis constanciam per experi­menta didicit et morum honestatem iugiter comprobari. Pro­inde ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod cum terram nomine Chonuk prope Wigman existentem, que aga­zonum nostrorum fuerat, cum vacua et desolata post Tarta­ros remansisset, dilecto et fideli nostro Comiti Andree de Wigman pro seruicijs et íidelitatibus, quas nobis indesinenter exhibuerat, pro quibus remuneracione ampliori merito fuerat attollendus, de plenitudine nostre gracie contulissemus; tan­dem cum quidam postmodum de ipsis agazonibus, qui primo ipsam terram inhabitabant, dispersi per Tartaros redijssent nostram Excellenciam imploraturi, vt predictam terram ipsis restituere di gnaremur; Regia benignitate inducti terciam par tem eiusdem terre ipsis agazonibus per fidelem et dilectum nostrum Magistrum Smaragdum Albensem Prcpositum aule nostre Vice-Cancellarium assignari fecimus; duas partes Co­miti Andree, et per eum suis heredibus, hcredumque succes­soribus perpetuo relinquendo, vtramquc terram, videlicet quam agazonibus restituimus, et quam Comiti Andree reliquimus, certi8 metis vndique separari fecimus. Quarum quidem dua­rum parcium terre mete, quas ipsi Comiti Andree reliquimus hoc ordine distinguntur; prout idem fidelis noster Albensis Preposítus nobis in seriptis presentauit. Incipit enim in capite cuiusdam fosse, vbi continguatur terre Abe jobagionis Regine 5 inde vádit in terram incultam. que ^vocatur, ad caput

Next

/
Thumbnails
Contents