Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

cuiusdam fosse, et ibi diuidit terram cum agazonibus domini Regis, quibus cessit tercia pars ipsius terre; et inde tendit ad plagam meridionalem per binas metas vsque vallem Ten­gerdfev, vbi sunt due mete ; et transiens vallem venit ad duas terreas metas, ubi ab oriente terram tenent agazones, ab occi­dente vero est terra Comitis Andree; et inde venit ad rotun­dum stagnum, iuxta quod sunt due mete; et inde per binas metas venit ad viam magnam, et ibi commetatur cum terra Chep nomine, que est hereditaria Comitis Andree; et inde per eandem magnam viam ad occidentem per binas veteres metas vsque pratum, per quod transiens venit per veteres metas ad terram domine Regine, que Chep vocatur, et iuxta idem pratum ad aquilonem per binas veteres metas venit ad aggerem magnum, et ibi commetatur cum terra Wlwed, que est terra domine Regine; et inde tendit fere ací occidentem, et venit ad vallem, supra quam condam crat fórum Ckold­kuedde in terra magni Chonuk; et ibi commetatur cum terra ipsius magni Chonuk; et inde tendit ad aquilonem; et inde per veteres metas ad orientem vsque vallem, et transiens vallem venit ad viam erbosam; et abhinc venit ad pratum supradictum, ct ibi commetatur cum terra Wathachonuk no. mine, que est terra empticia Comitis Andree; et inde per bi­nas metas versus meridiem venit ad combustionem laterum ; inde venit iterum ad terram Abe, ubi primo fuerat inchoata, ibique omnino terminatur. In cuius rei memóriám et perpe­tuarn firmitatem presentes litteras dedimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus dilecti et fidelis nostri Magistri Smaragdi Albensis Prepositi aule nostre Vice­Cancellarii Electi in Archiepiscopuin Colocensem, anno Domini M° ducentesimo quinquagesimo septimo, tercio nonas Junij Regni autem nostri anno vicesimo secundo. (A győri káptalannak 1416-ki átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents