Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
nostro fideliter impendit et deuote, perpetuo eontulissemus et donassemus possidendam, ac eam nostro priuilegio fecissemus eommuniri; postmodum ipsam terram Abbas Monasterij de Telky, et Woywoda ac Jobaunes filius ejusdem, Patroni Monasterij antedicti, ab eodem Seywredo Comite repetierunt, in iudicio coram nobis dicentes, ipsam terram fuisse kereditariam ipsorum, et ob boc ad ipsos iterum debere redire; Abbas quoque dicebat in eadem se partém babere racione Monasterij sui antedicti. Contra quos idem Seywredus Comes proposuit, quod terra memorata ad predictos Petrum et Joliannem proprie et specialiter pertinuit ab antiquo, et a tempore cujus 11011 extat memória, predictorum Petri et Johannis progenitores, et ipsi solummodo per successionem ipsam terram tenuerunt et possederunt, absque participacione cujusquam. Nos ergo, auditis parcium proposicionibus, utrique parti probacionem duxinius indicendam; .sed cum probacio Comitis Seywredi esset longe superior et melior; decreuimus sentencionaliter, quod prefatus Comes Seywredus, una cum Egidio et Nicolao sacramentum super sua assercione prestare debe ret coram Capitulo Waciensi. Qui in termino eis assignato, prout per litteras ejusdem Capituli Waciensis fuimus edocti, sacramentum prestiterunt, sicut per nos fuerat iudicatum. Vnde nos tocies dictam terram Kezw sepedicto Comiti Seywredo et ipsius heredibus heredumque successoribus per deffinitivam sentenciam adjudicauimus, predictis Woywode, filioque suo, et eorum successoribus, nec non Abbati tam presenti, quam et qui pro tempore successerit, perpetuum super ipsa terra silenciuni imponentes; litteras super hoc nostras has dupplicis sigilli nostri munimine roboratas sepedicto Seywredo Comiti, et ejus successoribus perpetuo conferentes. Dátum in Waska anno Domini millesimo, ducentesimo qiiinquagesimo quinto, Regni autem nostri anno vigesiino. (Néhai Rajcsányi Ádám kézirati gyííjteményébíil.)