Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

275. Béla ifjabb király a cjy'őrmegyei káptalan és papság közti egye­netlenségeket a tizedek tárgyában elintézi. 1255. Nos Bela Dei gracia Rex Hungarie et Dux Stirie significa­mus vniuersis presenciura per tenorem, quod cum inter Archi­diaconos Ecclesie Canonicos Geurienses ab vna parte, et sa cerdotes eiusdem Diocesis Geuriensis ex altéra questionis matéria super congrua porcione saeerdotum et quibusdam alijs fuisset suborta. et ipsa causa diucius protelata; tandem piacúit ipsis Archidiaconis et Canonicis ac Sacerdotibus no­stram super hoc ordinacionem acceptare. Partibus itaque coram nobis presencialiter constitutis, habito Prelatorum, Principum et (Jonsiliariorum nostrorum traetatu diligenti, et consilio et consensu venerabilis patris 0. Episcopi Geuriensis taliter ordinauimus inter partes ipsis aeceptantibus et appro­bantibus; quod quarta quarte partis omnium decimarum ad sacerdotes pertineat, tres vero partes ad Rectores seu Magi­stros Canonicos videlicet Ecclesie Cathedralis; oblaciones autem et obuenciones ác mortuaria et cetera minuta libere et iutegraliter ipsi sacerdotes percipiant, exceptis prouentibus et obuencionibus vnius festi in anno, illius videlicet festi, in cuius honore ecclesia est constructa, quas Magistri percipiaut, non tamen per submissam personam laicalem, sed per se, si voluerit, vei per suum sacerdotem aut clericum. Ad hoc Ar­chidiaeoni cum suam visitant parochiam, sex equitaturis sint contenti, et procuracionem semel in anno recipiant, et medie­tatem eius, quod pro cathedratico recipere consueuerunt, tam de matrice ecclesia, quam de capella recipiant, et non vltra, ab eo, a quo procurantur; scilicet de matrice ecclesia dimi­dium fertonem, et de capella tria pondéra; ab eo autem, a quo procuracionem non recipiunt, cathedraticum suum integre percipiaut, secundum quantitatem pretactam. Item sacerdotes mota questione ecclesijs restituantur ad suas ecclesias et beueficia prius obtenta, dampna eciam hincinde 25 *

Next

/
Thumbnails
Contents