Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

261. Gallus erdélyi püspök és Akos mester budai prépost a királynak meghagyásából a bakonybéli apátság és okoli jobbágyai közti egye­netlenségeket elintézik. 1254. Nos Gallus Diuiua miseracione Episcopus Transiluanus, et Magister Acus Prepositus Budensis aule Illustris Regine Hun garie Cancellarius, significamus, quod cum causam, que inter Abbatem et Conuentum de Beel ex vna parte, ac populos eorun­dem de villa Okol ex altéra vertitur super quibusdam articulis condicionum dicti populi, dominus Rex nobis commisit iudiciali­ter cognoscendam seu decidendam ; Abbas pro se et Conuentu suo jobagionibus Ecclesie sue sibi adstantibus proposuit, quod populi antedicti renitendo contumaciter denegabant seruicia et debita quam plurima, quibus Ecclesie sue tenebantur, exhibe­re, que omnia in forma peticionum suarum articulatim corupre­hendebat; populis ex aduerso respondentibus, quod predictus Abbas etConuentus indebite eos et superílue grauabantvltra id, quam fuerit a primis progenitoribus domini Regis institutum; propterea vendicando specificantes sua debita et seruicia co­ram nobis, videlicet quod a festő Sancti Regis Stephani vsque ad Natiuitatem Domini, simiiiter et a Carnispriuio vsque ad festum Sancti Jobannis Baptiste duo et duo per singulas heb­domadas in opere carpentaneo seruire Mouasterio tautum­modo tenebantur; nomine vero decimarum non plus quam duos cubulos, vnum de frumento, alium de hordeo, et singule mansicnes ad singulas gallinas similiter tenentur; tornatores vero nonnisi in tribus festis de singulis mansionibus ad singu­las decem scutellas et tria peccaria danda seu persoluenda sunt obligati; ad alia vero, que Abbas petebat, dicebant se penitus non teneri. Nos vero auditis racionibus pareium et plenius intellectis, ita duximus ínterloquendo pronunciandum, vt predictus Abbas memoratos populos non ad ampliora arcta­re, quam ad ea, que superius expressa suut per confessionem

Next

/
Thumbnails
Contents