Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
252. IV. Béla királynak Konchi földjét tárgyazó adománya Konkai Egyed mester számára. Í2Ő4. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Cruacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanicque Rex omnibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum tenore presencium volumus peruenire; quod Magister Egidius filius Laurencij de Konka fidelis noster ad nostram accedens presenciam, humiliter nobis suplicauit, petens, ut quandam terram fabrorum nostrorum, que Konchi vocatur, commetaneam terre sue, vacuam et habitatoribus destitutam. sibi ob merita seruiciorum suorum de benignitate Regia con fene dignaremur. Verum quia de eo, quod ea terra esset va cua et habitatoribus destituta nobis plenaria veritas non con stabat, dilecto et fideli nostro venerabili patri Ilamoni Episcopo Vaciensi, vt ad illám terram accederet, et eam, si vacuam inueniret, eidem assignaret, nostris dedimus litteris in man datis. Idem itaque venerabilis páter Hamo Episcopus Vaciensis Regio obtemperans mandato, vt decebat, sicut nobis rcseripsit, super cam accedendo, innenit predictani terram esse vacuam ; quam convocatis commetaneis et vicinis in eisdem metis et terminis, in quibus predicti fabri nostri possederunt, uullo contradictore existeute de nostro mandato statuit Magistro Egidio de Konka superius dicto. Nos igitur ob merita seruiciorum eiusdem Magistri Egidij nobis lideliter ini pensorum, volentes sibi Regio occurrere cum lauore, dictam terram fabrorum nostrorum Koachy vocatam, eidem et per ipsum suis heredibus heredumque suorum successoribus jure perpetuo auctoritate presencium duximus conferendam duplicis sigilli nostri munimine roborando. Dátum per manus Magistri Thome Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto, Regni autem nostri anno decimo nono. '.Régi hitelesített másolat Kürmöczbánya sz. k. város levéltárában.)