Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
253, IV. Bela király Gergely Nata fiának a tőle elvett földekért csereképen új birtokot rendel. 1254. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, líame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspccturis salutem in omnium Saluatore. Ipsa pictas nos inuitat, vt subiectos cum moderamine iusticic foueamus, nec a Regia Celsitudine proccdat iniuria, vnde nasci iusticia consueuit. Ad vniucrsorum igitur noticiam volunius perucnire, quod cum nos terras Gregorij tilij Nata, quarum noniina sunt Gykew, Poya, Holossccgh, Egerpotaka ad viginti quinque aratra sul'ficientcs, existentes infra castrum Tubul, mansionatas quidem et populosas, ab ipso recepissemus, et ad vtilitatcm castri Tubul perpetualitcr dedissemus, volentes ex oficij nostri debito, ne cuiquam graues in sua iusticia exi stamus, in concambium earundem terrarum dicto Gregorio tilio Nata, terras quasdam, Lezna scilicet et Chemerna, ad triginta aratra sufticientes. sitas in Comitatu Zemplyn, in qui bus Mycuta et Noualyad antea residebaut, vacuas omnino et habitatoribus carentes, sibi et per cum suis heredibus heredumque successoribus contulimus jure perpetuo possidendas, et ipsum Gregorium per fidelem nostrum Mychaelem Comitem de Sarus in possessionem earundem terrarum introduci fecinius corporalem. Quarum terrarum mete, prout idem Mychael Comes nobis in suis litteris intimauit, hoc ordine distinguntur. Prima meta iucipit a parte orientali de flumine Loborch, et vádit ad sepulturam Ruthenoruui, et ibi tenet metam cum villa Peotry; et inde veniet ad Huuium Jezenew ad plagam meridiem, et ibi est meta; inde per fluuium Jezenew veniet inferius vsque riuulum Hleuna; inde ascendit superius ad montem, qui dicitur Berch. et inde vádit vsque caput riuuli Heuna, et ibi tenet metam cum Sopol Comite, et inde veniet ad partém occidentalem ad caput riuuli Cemerna; et inde tendit ad caput riuuli, qui dicitur Souspotok, et ibi tenet