Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
242. A traui püspök és a sibenicoi papság közti viszonynak megállapítása. 1252. In nomine Domini nostri Jesu Christi Amen. Anno Incarnacionis MCCLII., Indiccione XI., temporibus domini Innoceneij Pape quarti, ac domini Bele Illustris Regis Hungarie hoc actnm est. Cum prophetici sermonis eulogium opus sit justicie, paxque vnicuique sua iura seruando tocius humane cohabitacionis et societatis vinculum merito nuncupatur; ne cesse est omnibus legaliter viuere cupientibus, huius salutiferis connecti vinculis, et ab eius cultu nullo tempore declinare, que denique justicie norma, quasi gemino calle procedens, iure videlicet scripto et consuetudinibus approbatis ad veritatis tramitem cunctis mortalibus iter pandit. Quia vero in partibus Dalmacie consuetudinis vsusque longeui auctoritas, quam maximé pro lege veneratur; idcirco Ego Stanimirus Archipresbyter, vna cum Tolone, Joanne et Grisogono clericis, cum pleno mandato vniuersi Cleri Sibenicensis ad Spalatensem Ecclesiam tanquam ad caput Metropolis accedentes, ibidem coram venerabilibus uiris Thouia Archidiacono ct Capitulo Sancti Domnij dicimus, profitemur et recognosciraus, nos omnimodam subieccionem debere domino Treguano Episcopo et eius successoribus, nec non Ecclesie Traguriensi, et eidem sicut patri et diocesano nostro reuerenter obedire; consuetudines antiquas, quas ab anteccssoribus nostris obseruatas comperimus, per nos et per nostros successores presentis seripti obligacione promittimus eidem Ecclesie Traguriensi perpetuo obseruaudas. Imprinjis videlicet, quociescumque Episcopus Sibenicum venerit, suscipiatur ab Arcbipresbitero et Clero eiusdem loci honorifice, sicut decet; cui quidem Episcopo, et omnibus, qui eum ex suis clerieis comitantur, Archipresbiter in domo sua hospicium (et) procuracionem exhibeat competentem ; Episcopus vero, quamdiu ibi moram fecerit, Archipresbiterum, Abbatem et totum Clerum Sibenici