Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
regat et instruat secundum ecclesiasticam disciplinam. Et si aliquem clericorura repererit excedere, vei deuiare a tramite ofíicij clericalis, tam ofticio quam beneíicio spoliabit, et alij conferet ad suum arbitrium voluntatis, tam prebendas, et ordinum dignitates, iuris tamen in omnibus ordine obseruato. Eodem autem Episcopo Tragurij eommorante, Archipresbiter per Episcopum institutus causas audiat, appellaciones ad Episcopum transmittat, et sentenciam eiusdem Episcopi obedienter et humiliter suscepturus. Idem quoque Episcopus apud Tragurium clericis Sibenicensibus ordines et Ecclesias con ferat; Archipresbiter namque, et ceteri Sibenicenses clerici, maximé Ecclesias possidentes, annis singulis visitent eum cum exenijs competentibus bis in sua Sede Episcopum memoratum, in Natiuitate Domini et in Pascba; citati eciam ab eodem Episcopo per litteras vei sigillum pro causa qualibet Tragurium veniant. In festő vero Sancti Mi chaelis annuatim venientein Episcopum Sibenicensis Archipresbiter per se ipsum semel procurabit, et clerici communiter procuracionem alteram exhibebunt; de cujus festi oblacionibus, scilicet panibus, denarijs, candelis, que ad eandem ecclesiam deferuntur, medietas dabitur Episcopo, medietatem alteram Sibeuicenses clerici recepturi; vinum vero, quod ad vesperas apportatur, Episcopus recipi faciat, dato prius bis vei ter de ipso clericis et laicis ad bibendum. De oblacionibus vero festis Sanctorum Cosme et Damiani terciam partém Episcopus recipiat. De decimis autem omnibus, que pertotam parochiam Sibenicensem a decimatoribus clericorum Sibeni censium cum clerico Episcopi colliguntur, dccima pars dabitur Comiti Sibenieeusi, nona pars Archipresbitero, et de octo residuis porcionibus medietatem Episcopus plenarie recipiat, et quocunque voluerit eam faciat libere asportari; medietatem vero alteram Sibenicenses clerici recipiant vniuersi. De oblacionibus, que fiunt in consccracionibus ecclesiarum in Sibenico, in campo marine, et in terciam partém Episcopus, terciam clerici Tragurienses, terciam clcrici Sibenicenses obtinebunt. Quas oblaciones Tragurienses clcrici colligeut (et) diuident, sicut superius est expressum. Archipresbiter vero et Abbas Sibeuicenses, in sue dignitatis ofticio per Episcopum constituti, Tragurium veniant, inanus conse