Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

nostrorum, qui nobis in seruicio exercituali tenentur, sociare­mus eosdem. Vnde quia in dicto exercitu se nobis utiliter ostenderunt, sicut dilecto et fideli nostro Magistro Job Electo et confirmato in Episcopum Quiuqueecclesiensem aule nostre Uice-Cancellario referente cognouimus, et promiserunt sem­per de cetero sic seruire; taliter statum libertatis eorum du­ximus promouendum, ut de cetero ab officio buchariorum exempti, quamdiu in expedicionibus nostris expresso modo nobis seruirent, tam ipsi quam ab eis descendentes inter exer­cituales Regios computati habeantur. In cuius rei memóriám et robur presentes litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas ipsis tradi iussimus, durante condicione ex parte ipsorum sibi per temporum curricula ualituras. Dátum in ca stris iuxta Yiennam castrametatis contra Ducem predictum anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo quinqua­gesimo secundo XVII. kalendas Julij, Regni autem nostri anno XVIII 0. (Eredetie bó'rhártyán, melyről a királynak kettős pecsétje sárga-vörös-kék selyemzsinóron függ, a bud. kir. kamarai levéltárban.) 239. Az egri káptalan Pucl comes és Egyed nagyolaszi lakos közt, a Lampert egri püspök által hozott ítéletnek értelmében eljár. 1252. Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis Agriensis Ecclesie Capitulum salutem in Domino. Signifiea­mus nos recepisse litteras venerabilis patris et domini nostri Lampeiti Episcopi Agriensis sub hac forma: Dátum pro memória; quod constitutis in nostra presen­cia Pud Comite, et Egidio de villa Nogoloz; idem Egidius proposuit, quod a Peturd filio Georgij emisset terram su­per fideiussoria caucione eiusdem Pud Comitis pro vtraque

Next

/
Thumbnails
Contents