Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
parte pro sex marcis, quarum quartam dimidiam marcam soluisse dicebat, eodem Pud Comite hoc idem affirmante. Quantitatem vero ipsius terre taliter ijdem expresserunt, quod incipiendo a superiori íine fruticumHawart vádit iuxta magnam viam, que venit de Ker vsque terram Georgij filij Regve et versus Zerench, sicut idem Peturd possidebat, predicto Egidio vendidisset. Dátum in Nogoloz in octaua Sancti Johannis Apostoli. Postmodum autem prefatus Peturd coram nobis personaliter constitutus, terram predictam Sucta et Ratka nuncupatam sub quantitate suprascripta confessus est ipsi Egidio vendidisse, ac summám predictarum sex marcarum plene ab eodem recepisse, Pud Comite coram nobis hoc idem aftirmante. In cuius rei euidenciain ad instanciam parcium tradidimus presens scriptum communi fratrum nostrorum consensu ; presentibus tamen Nicolao Preposito, Farkasio Cantore, Thoma Lectore, Petro de Yngh Archydiaconis et aliis multis. Anno Domini M°CC° quiuguagesimo secundo. Regnante glorioso Hungarie Rege Bela, Stephano Strigoniensi, Benedicto Colocensi Archyepiscopis ; domino nostro Lamperto Agriensi Episcopo existente. (Az egri káptalannak ,,Magister Paulus filius Johannis de Luka" kérésére 1348. „in octauis festi Assumpcionis Beate virginis. liegnaute Lodouico Dei gracia Illustri Rege Hungarie, Chanadino Strigoniensi, St. Colocensi Archyepiscopis et domino nostro venerabili in Christo patre Jí. Dei et Apostolice Sedis gracia Episcopo Agriensi existente" kiadott átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)