Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

inde transit vnum oscewpotok, et uenit ad quoddam bercb, in cuius medio sub duabus ylicibus sunt due mete; inde vádit ad duas metas, que separant ipsam terram a terra Movvka et Crystofory, et incipit tenere metas cum Azaria et Samuele; inde per duas metas procedendo, venit inferius ad illum fon­tem, vbi inceperat, et sub quadam salice terminatur. Vt igitur huiusmodi acta aut concessa processu temporis salua semper permaneant et illesa, presentes concessimus litteras, sigilli nostri duplicis munimine consignatas. Dátum anno Dominice lncarnacionis M° CC° quinquagesimo secundo, septimo kalen­das Április, Regni autem nostri decimo octauo. (Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sión II. köt. ,->99. 1.) 238. IV. Béla király Miloztot s fiait Budult és Damiánt királyi fafu­varosokat hadi népei közé felveszi. 1252. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Choroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex vniuersis Cbristi fidelibus presencium noticiam habituris salutem in eo, qui Regibus dat salutem. Ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie uolumus pcruenire, quod quibusdam buchariis nostris, uidelicet Milozt et duobus filiis eius, scilicet Budul et Damiano de uilla Dehter, in armis mi­litaribus nobis et Regno nostro seruire desiderantibus, sub ea condicione gráciám fecimus, ut si d;io filii predicti ad exer citum nostrum, quem contra P. Marchionem Morauie, filium Illustris Regis Boemie ediximus, armis militaribus induti, scilicet loricis, capellis de ferro, clipeis, lauceis, arcubus et sagittis, equos pro exercitu habentes, uenirent et assumerent, de cetero semper in nostro exercitu sic seruire, extune a con­dicione buchariorum exemptos in numerum exercitualium

Next

/
Thumbnails
Contents