Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
237. 1V. Béla királynak, Simon és társai számára Kerd és Keszin nevű birtok fejében csereképen Husan nevű földek átengedését tárgyazó okmánya. 1252. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croaehie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex wniuersis presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Cum culmeu nostre deceat Maiestatis, ea, que a nobis acta sunt uel concessa, sic effectui mancipare, ut proccssu temporis ualeant minimé reuocari; duxit nostra Serenitas omnibus declarandum, quod cum terras hereditarias Symonis, Stephani, atque Petri, filiorum Temer, et Alexandrj, filij Pwke, necnon et Elie terram empticiam ad duo aratra, quas in terra Kerd, et in terra Kezyv pacifice possidebant, eisdem duximus auferendas; terram Hwsan arabilem ad tria aratra existentem, cum silua et feneto, nemore, et cum aliis omnibus suis pertinenciis, exemptis a castro Huntensi, carentem babitatoribus, in permutucionem, sev concanbiam predictarum terrarum, quas bospitibus nostris de Zalka fecimus assignari, contulimus, dedimus, atque tradidimus Symoni, Stepbano, Petro, Alexandro et Elie supradictis, heredibus, heredumve successoribus, perpetuo possidendam, fecimusque predictos viros infroduci per fidelem nostrorum Baach Magistrum in corporalem possessionem terre memorate. Mete igitur seu termini dicte terre, sicut idem fidelis noster Magister Baach nobis retulit, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a fluuio, qui potok dicitur, et tendit ad duas arbores vlmi, que zylfa dicuntur, et ibi sunt due mete; inde procedit ad syluam in Ozowpotok ; inde wadit ad locum, qui Harsandiur dicitur, et inde ad vnam arborem tylie, sub qua est meta; inde procedendo per siluam, uenit ad unum béreli; unde descendit ad Kyralitrne, et ibi sunt due mete; deinde uenit ad Oscewpotok, et transit per médium illius, et vbi transit illud ad locum, qui Gyznowfyrtes dicitur, iuxta unam quercum sunt due mete; et