Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
6. IV. Béla király adománya Umand nevü latin vendége számára. 1236. Bela Dei gracia Rex Hungarie onmibus Christi fidelibus, quibus presens pagina patuerit, salutem in eo, qui est salus omnium et vita. Cum ex Regie dignitatis officio hospites et aduenas coliigere debeamus, omnium presencium et posterorum noticie uolumus ínsinuare, quod nos dilecto ac fideli nostro hospiti Latino Wmando nomine, pro multiplicibus suis seruicijs, ut in Regno nostro residenciam possit liabere, terram cultuíe" duorum aratrorum sufficientem de terra Chjrgov, a Castro Albensi exemptam, unum molendinuni, terciam partém feneti eiusdem terre, et quadraginta iugera pro comniodo vinearum ibidem colendarum, contulimus perpetuo possidenda ; tanquam hospiti ad Regiam Maiestatem pertinenti. Ut autem bee donacio a nobis liberaliter facta salua semper et inuiolabilis consistat, et a nullo unquam omnino hominum queat in irritum reuocari, presentes concessimus litteras in argumentum amplioris fidei duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus Matliie Prepositi Zagrabiensis, aule nostre Cancellarij anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, Regni uero nostri anno primo. (Az eredeti után közli Horváth Elek, Győri Történelmi és Régészeti Füzetek, III. köt. 1865. 198.1.)