Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
7. IV. Béla király a pannonhalmi apátság számára megerősíti szent László királynak adományait, s későbbi birtokszer zeniényeit. 1236. In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex, in perpetuum. Vrias Abbas Sancti Martini de Sacro Monté Pannonié a nobis deuote pecijt et instantéi', ut priuilegia, que ab antecessoribus nostris Regibus Hungarie a tempore Sancti Regis Stephani habuit, transscribi faceremus, et eorum exemplaria nostri sigilli charactere muniremus. Quia cum frequenter ad diversa trahantur judicia, periculosum esset propter viarum discrimina, in quibuscunque judicijs principale priuilegium exhibere. Nos igitur ipsius justis precibus grato concurrentes assensu, priuilegium beate memorie Sancti Ladislai Regis per fidelem Cancellarium nostrum Mathiam Prepositum inspici fecimus, et sigilli nostri munimine insigniri. Cuius tenor talis est: Quamuis homo omnia que possidet stb. (mint II. Endre királynak 1213-ki megerősítő privilégiumában, a jelen gyűjtemény I. kötetében 361.1.) vsque ad Holutwag, iuxta quam in nemore habét vltimas metas. Ex eo autem, quod presenti pagine sigillum nostrum imponi fecimus, nolumus, ut eidem monasterio aliquid noui iuris acquiratur; sed vt antiquum ius, si quod habuit, conseruetur. Actum anno verbi incarnati M° CC° XXX. 0 VI°, V. nonas Marcij. (Eredetie a pannonhalmi főapátság levéltárában.)