Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

Arnold zalai főispán és Rednald comesnek bizonysága, hogy Péter Istvánnak fia, Lonkovi lakos, örökös birtokát Hohold comesnek átengedte. 1235. Arnoldus Comes Saladiensis, et Comes Eednaldus, om­nibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Ad uniuersorum uolumus peruenire noticiam, quod quidam Petrus filius Stephani de uilla Lon­coue in nostra constitutus presencia iibere est confessus, quod totam terram suam, que eum hereditario iure contingebant (így), dedit Comiti Hohold eo, quod ipse Comes eum deffen­dere teneretur in causa, quam erga ipsum habuit fráter eius Magister Micael Sane, quia terra illa remocior erat a metis terre Comitis Hohold, eommutacionem fecit idem Comes cum Symone íilio Stephani filij Bene, dans ei terram Pauli, qui habét sororem prefati Petri, pro terra sua, quia erat comme­tanea terre sue, que sita est aput ecclesiam Sancti Petri; me­tis assignata (igv). Príma meta incipit a terra eiusdem Co­mitis Hohold, que vocatur Tolmac a tribus ilicibus; et inde uersus orientem tendit ad arborem poni (így), ubi secunda meta; et inde protenditur ad fluuium Loncoue, qui fluit de uilla Cornaha, in quo descendit usque dum cadit in alium fluuium, qui similiter Loncoue uocatur, qui fluit per uillam Tolmac, ubi transit fluuium, uersus occidentem ad montem reuertitur ad metas terre Comitis sepe dicti. Vt igitur prefate terre commutacio et eiusdem collacio robur firmitatis habere possit in posterum, dedimus in testimonium rei geste presen­tem paginam munimine sigillorum nostrorum roboratam, anno gracie M°CC 0XXXV°. (Eredetie bőrhártyán, melyről Arnold főispánnak pecsétje hártyazsinegen függ, a másik pecsét pedig elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents