Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
haereticae pravitatis infectam maculis, accessissent, propagare ibi lidei Catholicae sanctitatem, eos laicorum nmltitudiiie benigne et ilariter admittente, quorum multi per ipsos, illius faciente virtute, qui neminem vult perire, ad poenitentiam sunt conversi : tu, qui promotor eorum esse debebas, et praecipuus in procurandis animarum profectibus, non remissus, eontumeliarum aculeis ipsorum pectora pupugisti; et non contentus iniuriis partém afíicere, quin nitereris totum illarum iaculis conturbare, ipsorum Ordini graviter detrahere praesumpsisti, ianuas claudi faciens, ne ad praedicationem Ministri Provinciális eiusdem Ordinis populus conveniret; quasi sit tuo voto contrarium, quod quis ad vitám profidat, doctrinis paupertatis extremae et caritatis immensae cultui deditorum. Praeterea cum in partibus illis paucae, vei nullae religiosorum congregationes existant, in quibus disciplina vigeat reguláris ;*in quasdam mulieres ibidem constitutas, pro eo quod capillorum abscissa caesarie, ac relicto saeculari liabitu, eligerunt sua erimina in domibus propriis deplorare; in eorunidem fratrum obprobrium; quorum exbortationibus, operante Domino, anlielant ad piaemia beatorum, excommunicationis sententiam promulgasti; Divina auctoritate districte praecipiens, ut cum Apostolus tonsuram proliibeat mulierum, quod aliqua, sive in domo propria commoretur, vei religionis sit habitum susceptura, tonsuram sibi nonfaciat, vei ab alio fieri non permittat; et si forte contingeret praesumi contrarium, tam tonsae, quarn tondentes excommunicationis sententiae subiacerent. Quare contigit; quod cum quidam fratres Ordinis Praedicatorum, qui ad eas partes nunciare venerant Coelestis Regni glóriám et thesauros, tibi devote dicerent, quod incon^ulte talem sententiam protulisses, praesertim cum Aj)ostolus in verbo, quod de tonsura proposuit, ad mulieres, quae mundum et concupiscentiam reliquerunt, non videatur habuisse respectum ; tu non contentus contra te in fratribus supradicti Ordinis supernae provocasse potentiam Maiestatis, adiecisti furorem eius et in iam dictis acuere, praesumendo, ne ipsi praedicarent ibidem, vei confessiones audirent, aut in ecclesiis civitatis praefatae praedicationi eorum audientia tribueretur, firmiter inbibere. Quid multa ? quasi tibi sit in taedium, quod aliqui convertantur ad Dominum de multitudine populorum;