Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

198. Spalato város bíráinak bizonyos malomvámot tárgyazó ítélete. 1248. Anno IncarnationisDomini nostri Jesu Christi MCCXLVIÍI. mense Decembri die XXII. intrante Indictione VII.; praesi­dente domino Joanne Spalatensi Archielecto, tempore Desae Miehaelis, Joannis Vitális et Dobri Brasieh Judicum. Cum nos siquidem supradicti Judices ex injueto officio sederemus, ^ in curia generáli jus suum cuique tribuendo, supervenientes Desa Corbi Canonicus, et Desa Ivani, Proeuratores Curiae Archiepiscopalis, eonquesti sunt coram nobis de Joanne Dui­mi, qui sibi dare denegabat de quodam molendino suo justi­tiam debitam Sancti Domnii, sicut et alia molendina Salo­nae solvebant. Qui cum per contrarium respouderet dicens, nihil sibi dare debere, et nihil aliquid certum ostenderet; et dicti Proeuratores in continenti ostenderunt quamdam senten­tiam definitivam, latam per Judices Duimum Fiorini patrem ipsius Joannis, et Micham Madii Soppe super ipsius molen­dini placito olim etiam promulgatum. Quaperlecta, et a nobis pláne intellecta concorditer cum cominuni cousilio approbavi­mus, et eadem confirmavinms sententiando; et ipsi Joanni praecepimus, ne de cetero similia praesumeret attentare. Te­stes sunt Joannes Buccasius et Joannes Cindri. (Farlati, Illyricum Sacrum IV. k«t. 273. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents