Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
199. IV. Béla királynak Kaetetiv és Bolcsar nevü földeket tárgyazó adománya a scenai vendégek számára. 1249. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Cbristi fidelibus salutem in eo, qui est uera salus. Cvm in multitudine populorum glória consistat Regum, et in eius numerositate magnatorum potencia glorietur; prouidencie conuenit excelsorum, ut ad augmentacionem populorum sibi subiectorurn uigilanter insistant, ut cum ab eis procedat profectus utilitatis, ab ipsis eciam consequenter honoris matéria proueniat et uirtutis. Proinde ad vniuersorum noticiam peruenire uolumus presencium per tenorem, quod accedentes ad presenciam (nostram) hospites nostri de Scena, nostre Celsitudini supplicarunt humiliter et deuote, ut cum terra eorum colligendis ibidem populis pro araturis non sufficeret, nos ipsis terras Kaetetiv et Boltsschar in Comitatu Noui Castri existentes, terris eorum adicere et eis concedere ex plenitudine nostre gracie dignaremur. Nos igitur profectum subditorum nostrorum utilitati proprie preferentes , graciose admisimus postulata, dantes eisdem populis tam collectis, quam et adhuc ibidem colligendis, ex liberalitate Regia prefatas terras Kaetetiv et Boltsscbar, exemptas a Comitatu Noui Castri cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis perpetuo possidendas sub eisdem metis et terminis, sicut dictum Castrum ipsas hactenus dinoscitur possedisse. Statuimus preterea, ut omni libertate gaudeant, qua ex concessione nostra hospites nostri de Kassa perfruuntur, tam in decimis exoluendis, quam in iudicijs, seu eciam in omnibus alijs in eorundem priuilegio nominatim per singula et articulatim expressis. Ad hec prefati hospites nostri de Schena de singulis mansionibus suis eundem censum nobis soluere tenebuntur per omnia, quem sepedicti populi de Kassa de suis mansionibus nobis soluere annis singulis consueuerunt. In possessionem uero predictarum terrarum eosdem perTecus Comitem de Sarus fide-