Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)
cioni non annnimus sine litteris domini sui, sed iterato sibi terminum prefiximus. Ad quem unus fráter accessit de Templariis, cui cum satisfacere voluissemus, huiusmodi iutulit uerba, quod nos mediam partém dicte terre sibi traderemus, et insuper sexaginta iugera. Nos vero eius peticioni satisfacere non ualentes, quia cum dominus Abbas voluisset justiciam facere populis Regine, ipsi noluerunt, et sic populi Regine inspecta injusticia aduerse partis nos proibuerunt, et taliter iustiori parti satisfacere nequiuimus. Verum quia in terminibus (így) premissis in eis fore nullám iusticiam perspeximus, consilio Collegii Nobilium et assensu ad personam propriam Magni Magistri nostras litteras transmisimus, ut se nostro conspectui presentaret saíisfaciens. Igitur domino Abbate comparente cnm fratribus, ipse non comparuit, sed loco suo fratrem suum misit; qui fráter dura c eruice existens, et ad collegium Nobilium et locum assignatum, scilicet ad ecclesiam Sancte Margarethe venire contempsit; similiter sequenti die ad ecclesiam Sancte Crucis de Bana vocatus venire denegauit; et sic nullám iusticianfcjnter eos facere potuimus. Huius facti nos testes sumus et testimonium perkibemus, et bas litteras sigillis quorundam Comitum sigillauimus, scilicet Apa, Marcelli, Chepani, Dionisij ; quia omnes propria sigilla non babemus. (Eredetie bőrhártyán, a pannonhalmi főapátság levéltárában. Y. ö. Pesti Frigyes közleményét a Magyar Akadémia 1861-ki Értesítőjében, törv, és tört. oszt. II. köt. 151.1.)