Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

194. A székesfehérvári káptalannak bizony ságlevele, hogy az Ekch bán és Tamás Olsnak fia közt Belud birtokra nézve kötött egyezkedés foganatosíttatott. 1248. Capitulum Ecclesie Albensis vniuersis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Uniuersitati uestre tenore presencium du­ximus significandum ; quod nobilis vir Ekch Banus, Comes de Worosd, ad nostram personaliter accedendo presenciam ob­tulit nobis litteras domini Regis sub hac forma : Nos B. Dei gracia Rex Hungarie stb. (mint fentebb 184. sz. a.) ' Igitur termino premisso adueniente, idem Ekch Banus nostre se personaliter presencie presentando confessus est, dictas viginti marcas per Thomam Comitem filium Osl memo­ratum sibi plenarie fuisse persolutas; quibus contentus ante­dictum predium Belud eidem Thome Comiti et suis heredibus reliquit et restituit in pace in perpetuum possidendum ; renun­cians omni iuri et accioni, que occasione dotis et iudiciorum predictorum contingere potuisset aliquatenus se moueri contra T. Comitem sepedictum uel eiusdem successores. Quia igitur fines causarum in ambiguum plerumque et in irritum obli uione preualente solent redigi, nisi testimonio commendentur litterarum, ideo presentes litteras sigilli nostri munimine ro­boratas ad peticionem utriusque partis, Thome Comiti, et per eum suis successoribus concessimus. Anno Domini M° CC°XL° octauo, quinto ydus Octobris Magistro Achylle Ecclesie nostre Preposito, Jacobo Cantore, Acus Custode, Mathya Decano existentibus. (Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban. A B C D

Next

/
Thumbnails
Contents