Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

195. A vasvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Jakab Jánosnak fia bizonyos földbirtokot nejének Lörincz Tyván fiának átengedett. 1248. Nos Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Fer­reo omnibus notum facimus, quod Georgius filius Wota, Ty­burcius filius Inse et Paul filius Matha ad nostram accedentes presenciam professi sunt, quod consanguineus eorum, Jacobus scilicet filius Johannis terram suam empticiam ex parte Endri ad ipsum deuolutam dedisset ex eorum consensu genero suo Laurencio scilicet filio Tywan, relinquentes eandem terram ipsi Laurencio sine contradiccione pacifice et perpetuo cum omnibus edificijs et loco turris possidendam ; scilicet cum in­sula, in qua dictus Jacobus turrim inchoarat, ita quod eciam antedictus Georgius se obligauit ad iustificandam et liberan­dam eandem terram ab omni lite. Egreditur itaque, sicut pre­dictis uiris referentibus didicimus, terra supradicta ab aqua Mirod versus meridiem sub molendino Farcasij, habens ibi metam sub piro; inde tendit ad septemtrionem, et ad longitu dinem uniusiugeris habét duas metas, in quarum medio transit uia magna; item vadens ad septemtrionem unius iugeris ad longitudinem uenit ad magnum collem, quem relinquens ad septemtriorem ílectitur versus orieutem in uia ad angulum luci in fine uille in capite fontis. Vt igitur hec donacio rata sit in perpetuum presens scriptum ccntulimus sigilli nostri federe communitum. Paulo existente nostro Preposito, Canto­ria vacauie, Ombud Custode, Eymirico Decano. Anno Domini M° CC° XL° VIII°. (Eredetie a Rumy család levéltárában ; másolata a Magyar Akadémia kéz­irati gyűjteményében.)

Next

/
Thumbnails
Contents