Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. VII. 1235–1260. (Pest, 1869.)

193. A pécsi káptalannak bizonyságlevele, hogy Choba comes Choba­war és Sebsa praedivmokat bizonyos feltételek alatt fiának Koz­mának átengedte. 1248. Farkasius Quinqueecclesiensis Prepositus totumqne eius­dem loei Capitulum vniuersis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Vniuersitati vestre presenti cédula inno­tescat, quod Ckoba Comes nostra constitutus in presencia, confessus est, se Cosme filio suo ibidem presenti duo predia, que ipse de propria emit pecunia, quorum ista sunt nomina : Chobawara, in quo idem Choba Comes ecclesiam edificauit in honore Beatissime Virginis Marié, et Sebsa, cum omnibus eorundem pertinencijs, videlicet terris arabilibus, vineis, pra­tis, siluis, duobus seruis Wlcone et Fertone nomine, et quo­dam libertino, qui Zucha nominatur, tribus ancillis, que Draga, Maguich et Holmas uocatur, cum aratro bouum, centum por­cis contulisse ; ita videlicet, quod idem Cosmas iam dicto patri suo fideliter debet famulari, quamdiu uixerit, et omnimoda ne­cessaria ministrare, cum sacerdote et clerico, qui ei Diuina cotidie celebrabunt; et quod ipsius Cosme fratres, Petrus vi­delicet, et Matheus, de supradictis predijs et eorum pertinen­cijs ab eodem nichilum ualebunt repetere in futuro; eisdem etenim de omnibus patris facultatibus eius erat plenarie satis­factum. Nos autem ad instanciam precum ipsius Choba litte­ras presentes nostri appensione sigilli roboratas predicto Cos­me contulimus rei geste memóriám continentes. Dátum anno Domini M° CC° XL° VIII 0; Jurkone Cantore, Theodoro Custode, Andrea Decano ; mense Augusto, ceterisque quam pluribus Canonicis existentibus. (A pécsi káptalannak „nobilis iuuenis Comitis Dominici Yoszigij dicti" kérésére 1312. kiadott átiratából, a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents